monumenta.ch > Plinius > sectio 227

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 227
{LXXXIII} cuicumque operi facilia flexilia omnia, quae lenta diximus, praeterque morus et caprificus. forabilia ac sectilia, quae modice umida. arida enim latius quam teras cedunt, viridia praeter robur et buxum pertinacius resistunt serrarumque dentes replent aequalitate inerti. qua de causa alterna inclinatione egerunt scobem.